34
Pompeio loquarloquor t? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli iudicaritdiiudicarit Halm. quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent.
35
neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantumtantum Ferrarius: tanti codd. eius in Syria nomen atque Phoenice est. paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copiascum Pacori nobilissimi ducis magnas copias cod. Ursini fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus.