10
et hic, di immortales! aliquando fuit meus. occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortassefortasse om. Cus. alienus ab eo essem, nisi ille nobisnobis Halm: bonis V, Cus.: vobis D, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium.
10
etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum LuciumL. om. D fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, incuius ... in om. V cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?