8
O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! ‘dolores Trebonius pertulit magnos.’ multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. ‘longus fuit dolor.’ bidui, at compluribus annorum saepe multorum. nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormentatorm. quam interdum cruciamenta D morborum.