6
cum hoc hoste bellandum est cuiuscuius Poggius: a cuius (acu- Vns) codd. taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumqueunum idemque D bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. imaginem M. AntoniM. om. D crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa effictaefficta cod. Vrsini: effecta VD est; ab hocab hoc illa D Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esseesse Vrsinus: es V1: est V2D partem relicturus.