4
in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressua progressu V2D arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si utcursim ut D in Syriam, patebatpetebat D via et certa neque longa; sin ut ad Treboniumsin ut ad Trebonium suppl. Lambinus, quid opus fuit cum legione? praemisso MarsoMario D nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.