3
quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? omnisomnes om. D, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberumr. p. liberam D esse voluimusvoluimus Vs1: volumus cett., statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenampoenam del. Faernus putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur? quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis—ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem— tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.