15
sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponaturponatur V1? at enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror. etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eoeo hic inser. Müller, ante tamen Naugerius (2): cõ ante Brutorum hab. V iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eoeo V: illo D rem illam dicebant fieri debuissedecuisse D. quid ergo agunt nuncnunc agant D tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? ei, credo, qui C. CaesarisC. om. D (ita mox) res actasres actas acta Pluygers everti, qui causam veteranorum prodi volunt.