13
cum vii cohortibus esse Apolloniaeesse Apolloniae Vb (-io b): isse Apolloniam ns: Apolloniam t scribunt n2 scribit Antonium, qui iam aut captus est—quod di duintdi duint Halm: di dent V2bns: dicit V1: didicit t!—aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultumsen. cons. se D fecisse videatur. dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso etet ipso D maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestoremalter eum quaestorem V: alterum D a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitategravitate om. D, constantia a legato SyriacoSyriaco del. Pluygers abduxit. P. autem Vatinius qui et anteaqui est antea D iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit.