17
et cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimareexistimare D: aestimare V aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remitterefuneri remittere Faernus: funerreimittere V (-rre- m. 2 in ras.): funere (-i n) mittere D: utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbiturvidetur D, pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eiusposterorum eius sit D esset, uti quod optimo iure publice sepulcrumsepulcrum publice D datum esset.'
1
maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego sempersemper om. D sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.