2
quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperieturquam ... Sulpicio re- om. V1. ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremoin extremo D spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. itaque non illumillum om. Cus. vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitasasperitatis V: asperitates coni. Halm viarumviarumq. V (non viarum asperitas praepediat Cus.), non morbus ingravescens retardavit, cumquenon morbus ... cum om. V1 (non ... retardavit add. V2) iam ad congressum conloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita.