32
quo senatus die laetior, quo populus Romanuspopulus Rom. om. V1? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. proximoproximo del. Eberhard, alteroaltero del. Cobet, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium MarcumMarcum suppl. Gulielmius vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.