6
ergo illi nunc et eorumet eorum Vb: ceterorum nst exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistitobsistit V: obsidet bt: om. ns, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: ‘deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.’ quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esseesse om. D dixit.
7
Vtrum hoc bellum non est, an estan est Müller: an etiam D: etiam V tantum bellum quantum numquam fuit? ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latasSulla latas con. Sulla latas V: latas Sulla D: consul Sulla latas Halm esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.