2
atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam sese ante dicturum hab. D, om. V; post aliam inser. Halm, post fuisse Baiter dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. ergo ille avunculus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? at in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententiain sententia quidam D non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esseut tumultus non sit, tumultus autem esse Isidorus, Origg. xviii. 1. 7: ut tumultus esse V1 med. omissis: sine tumultu, tumultus (ut tum. V3) esse V2D sine bello non potest.
3
quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. gravius autem tumultumnullum tumultum nom. D esse quam bellum hinc intellegi potestpotest V: licet D quod bellobello Isidorus: bello Italico V: bello Gallico D vacationes valent, tumultu non valent. ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit.