1
confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. nam cum senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbiverbi Vb: om nst asperitatem te auctore nostra sententia: vicit L. CaesarisL. D: C. V, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. quamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. idem fecerat me consule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romanip. R. V: rei p. D provideret.