25
Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsusei qua exclusus D et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarumplena disc. om. V1, ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatismittatis V.
26
quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. at vero excitati, erectiexcitati erecti V: erecti citati (incit- b) D, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet: Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cccc ducenta codd., sed vi. 5cc bis admoverit; fuerit et infuerit in D senatus et in populi Romani potestate. haec si fecerit, eriterit om. V integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.