21
dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. quae potest pax esseesse pax D M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos illeille vos D (ita mox) poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi in gradibus Concordiae steteruntsteterunt D: sederunt V, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, sagaarma saga D: armato V: armati coni. Halm, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius?
22
nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quoditaque quod D: itaque Nipperdey erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eisoppugnant, iis Faernus: oppugnatis V1: oppugnantes (-is V2) V2D pacem cum populo Romano esse posseesse posse V: habere possunt D?