7
huius magnitudini animi, gravitati, sapientiae tempestas est oblata formidolosissimi temporis. tum autem inlustratur consulatus, cum gubernatgubernavit V rem publicam, si non optabili, at necessario tempore. magis autem necessarium, patres conscripti, nullum tempus umquam fuit. itaque ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omnibus bonis, tamenmihi tamen D in primis fuit optabilis—omne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem si quam habemus consecuti sumus—
8
ego igiturigitur V: itaque D pacis, ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sum—nihil enim mihi adrogo —sine pace civili certe non fuissem—periculose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi eritsi erit D vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaroexplicaro Vb2: explicavero cett. repudietis—ego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. AntonioM. om. V esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus.