9
non metuo, QuiritesQuirites Poggius: quam V, ne, cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. numquam faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari.
10
quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. PlancusIn V post Plancius (sic) legitur in ras. uidete quan decertum est, tum ex § 5 repet. ut exercitum ... pareat (del. m. 2). Voc. decertum = decretum (§ 5): ceterae corruptelae ex ante (cf. § 5) et quidem (quod l. 3 ante qui inserui) ortae sunt (te + an = ante, uide + qu = quidem, cf. viii. 5) quam Extitius Faernus (cf. xiii. 28): cum (tum V2) exiluerit V, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam.