3
itaque haec sententia, QuiritesQuirites Faernus: quam V, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non essetnon esset fort. non est (variam lectionem non est add. V1 post dies), tamen praeter paucos omneshomines omnes V mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiectadie, spe nescio qua eis obiecta Jeep (pacis pro eis Bücheler): dies non est pene. scio quaeis obiectarem V: die nescio qua obiecta re Poggius remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterquevestraeque V: corr. Poggius consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur.
3
intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessieritaccerserit V: cf. Neue iii. p. 393; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?