3
num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? ‘nullae’ respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclaraea quae clara sunt D; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam, quae iam vimiam vim Vt: vim iam cns regiae potestatispossederat Hirschfelder obsederat, funditus ex re publica sustulit; de quaqua VD: qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann: quo Stangl ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.
4
lux quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset.