1
audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illailla quidem coni. Müller severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d.a. d. suppl. Orelli xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.