38
atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illaqui illa Muretus quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio.