33
legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. ‘quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.’ enen Lambinus: em V: hem ed. R ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavitdestinavit Ferrarius: destinuit V, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bellobello V: bello, bello Naugerius (1), inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.
34
quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoniexercitu M. Klotz: exercitum V: exercitu Poggius sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse seriussero Cobet decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.