30
Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. tereturteretur V, Cus.: feretur nst: differetur b interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractumtractum om. D: tantum Cobet nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam liberelibere V2 in ras.: tuto coni. Halm senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipseadfui ipse scripsi: adfuissem cum post consensu hab. V: om. D, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit—nec enim ante potuipotuisset (-sem b) tamen D—sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.
31
omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. verum praeterita omittamus: etiamne hanc morammoram V1: adferemus add. cett., dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?