29
quid igitur illo die aliud egistis nisi utut V: ut re nst: ut te b hostem iudicaretis Antonium? his vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquamnum umquam Garatoni: numquam V: num quando D perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? sed hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitemtimeam et cogitem om. D. numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniaminsanam Faernus, adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus.