21
quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quodquod V: quod elegissent aut quod D ab eis actum dicereturdicetur Madvig. M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? numnum D: non V putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratumagistratu V2s1: magistratus cett abisset, ad urbem futurumfuturum Vb: venturum nst introiturum] et exiturum add. Cobet cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem?