15
hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. en causamen causam Lambinus: em causam V, Cus.: haec causa D cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferreturferetur V, Cus., ut eos iudices haberemus quos hospitesquos socios ad epulas hospites D habere nemo velit. scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.
16
sed illud os, illam impuritatem caeni fuissefuisse V: fecissent D ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimereturimprimeret D rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumquecognitumque om. D esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergohanc ego b huius modi D et reliquas eius modi leges, etiam si sine vivi om. V salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?