4
quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudanturlaudatur V? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et deut et de D: ut et V: ut de Halm praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque temporetempore V: die D referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidemlegionum... quidem om. V1 legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?