14
ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeatcum habeat c: cum habet V: qui habet t: qui habeat ns civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla?
15
est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cumcum percussore, cum Faernus: cum depercursorem V: cum excursore, cum D latrone, cum Spartaco. nam quod sequod se V2ct: quod ei V1: quod D. Bruto se ns similem esse... scelere V: similem re D med. omissis similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illiilli V: belli D, industria inferior. ille cum exercitum nullum habuissethaberet D, repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.