9
deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis abab V: a D senatu quod resistat Antonio. quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret: omnes enim inin om. D consulis iure et imperio debent esse provinciae. negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, negat cunctadenegat cuncta V Italia, negat senatus, negatis vosvos, Quirites. Bücheler igitur illum D. quis illum igitur consulem nisi latrones putant? quamquam ne ei quidem ipsi, quod loquunturlocuntur Vnst, id sentiunt nec abab Faernus: ad V: a D iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut suntsicut sunt om. D, dissentire possunt. sed spes rapiendi atque praedandi occaecatcaecat D animos eorum quos non bonorum donatiodonatio Vc: dampnatio nst, non agrorum adsignatio, non illa infinita hastaPompei hasta D satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposueruntposuerunt V (cf iii. 19); qui, dum hic sithic sit Muretus: hic sic V: sit D quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius —o di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!—urbem se divisurum esse promisit.