5
quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellareappell. possumus D eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, nonnonne D ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si illeille si D non hostis, hoshos om. D qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quiriteset loco, Quirites V: eo loco quo c: et iocosa t: et luculenta ns, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistiscomprobastis nst: qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt.