36
nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et adet ad V: et D libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciuntomnes iam D patefaciunt Halm: patefaciunt fecerunt V: patefecerunt D in utramque partem quid sentiant, quid velintsentiat, quid velit V. sunt impii cives—pro caritate rei publicae nimium multi, sedsed suppl. Lambinus hoc loco: post cives hab. V, om. D contra multitudinempro multitudine D bene sentientium admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedentaccedent Vc: accedunt nst consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romanide populi R. cns: dei publicae V: de r. p. t 12, 15, 16 ut D ter, ita § 39 libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem facietfacit Cus. libertatem servitutis recordatio.