19
quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neveneve Vc: neu nst plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posseposse om. D Caesaris acta servari? quid? legeea lege D quae promulgata est de tertia decuriadecuria iudicum D nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitisevertistis ct? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulitretulit V1D in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.