16
hinc Voconiae, hinc AtiniaeAtiniae c: Atini*tae V: Santiniae (sanct. s) st: Scantiniae (scat. n2) n leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimilaut. plurimi et honestissimi D. sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. AtiusAtius Ferrarius: Attius codd. Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerittraxerit D: traxit tarxerat V: traxerat Halm. ‘at avusavus V1c: huius t: avus huius V2ns nobilis.’ Tuditanus nempe illenempe ille Vcn: nempe ille, ille st qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebatfort. solebat spargere (numeri gratia). vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! habetishaberetis V2D nobilitatem generis gloriosam.