13
quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possintpossint Faernus: possetint V: possent D rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatumsenatum haberi D sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiamistud etiam statuistis D intra muros Antoni scelus audaciamque versari.
14
quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consulnon ante consul om. ct sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibussin D exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem nonhostem non Vs: non hostem cnt existimet quem qui armis persequanturpersequuntur D conservatores rei publicae iudicenturiudicantur V?