113
eripiet etet Vc: om. nst extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam salvis nobis! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicaerei p. D deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ultaulta b: vita Vt: victa ns est, nondum recuperavit. habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. quam volent illi cedant otio consulentes; tamen a re publica revocabuntur. et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendumrepellenda Isid. Origg. ii. 29. 13.