105
quae in illa villa anteaante D dicebantur, quae cogitabanturquae cogitabantur om. D, quae litteris mandabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinaedoctrina D. at vero te inquilino —non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. CasinoCasilino D salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebantobsolefiebant V: obsolefaciebant c: obsolebant nst dignitatis insignia.
106
cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. at iste operta lectica latus per oppidum estest per oppidum D ut mortuus. stulte Aquinates: sed tamen in via habitabant. quid Anagnini? qui, cum essent deviidevii V: devia ei c: devii (-via t) obviam ei nst, descenderunt ut istum, tamquam si esset consulconsul V2D: colem V1: consulem Faernus, salutarent. incredibile dictudictum V: dictu est Ferrarius, sedsed cú uinus add. V: et simul unũ cinus add c, et sermulcinus add. t: simul add. ns: sum vicinus Madvig (corruptelas ex uicinus ortas esse arbitror, cf. ad l. 1 et xiv. 13) inter omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos haberet, mustelam et Laconem, quorum alter gladiorumgladiatorum D est princeps, alter poculorum.