Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro Cicero, Marcus Tullius
12 ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quemin quem E2γ (contra Arusian. K. vii. p. 461) nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enimneque enim β, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illiuseius β fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tantoquanto... tanto β (contra Serv. Aen. xi. 438) ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibusomnibus Aβ: in omnibus VE2γ: omnia H praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.
13 ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatusevocatus γ: vocatus αβ ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut adnon ut ad αa: non ad βh: non ut g insequentem, id est ad periculipericuli αBDa: -culum Egh, non ad victoriae societatem. itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi