Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro Cicero, Marcus Tullius
8 iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectumadfectum Hγ: adflictum Aβ illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverantteque... cognoverant del. Madvig: teque cum huic iratum, tum sibi Eberhard, quodquecumque β apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiamet per clem. β tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tamtam del. Manutius (contra Prisc. K. ii. 93) in bellis neque in proeliis quam inin om. β (contra Prisc.) promissis et fide firmiorem. tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi