Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro Cicero, Marcus Tullius
42 exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuamtuam Hβσ: suam CAVa scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum. memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi praesto sepraesto se Cαa: se praesto βσ fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecumcum... tecum om. C1 sese om. Cα fuisse, cum illa muneramunera om. CH inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie.
43 quam ob rem si quid eorum quae obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.
← Önceki 30 / 30

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi