Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro Cicero, Marcus Tullius
37 multa se arbitratur et peperisseet reperisse β ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatusest enim is orn. Cαa: enim his orn. est σ: enim est orn. β qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona solabona sola Cαa: sola bona βσ eisque Nohl: isque (hisque) codd. esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi