Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro Cicero, Marcus Tullius
33 at quam acute conlecta crimina! Blesamius inquit,—eius enim nomine, optimi virinomine optimi viri H, Prisc. K. iii. 325: hominis nom. opt. viri CAV: nom. opt. hominis β: nom. viri opt. γ nec tibi ignoti, male dicebat tibi—ad regem inquitinquit om. unus cod. Halmii (cf. Phil. viii. 27) in invidia esse CαDa (in om. AD): invidiose BE scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi