3
fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebamcum verba audiebam om. DE, non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non possetpossit CAV, eum accuset solutus.
4
perturbat me, C. CaesarC. om. Cα, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cumcum si D (ante ras.) g per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare.