Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario Cicero, Marcus Tullius
12 at istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo. ipse iubebat occidi nullo postulante, praemiispraemiis αBD: praem. etiam Eγ invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodemeodem etiam γ aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est. ego vero istud non postulo inquies. ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studiastudia denique γ generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi suntsunt omnia β.
13 itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. res enim eoeo mortem hm spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. quae estest Wesenberg igitur alia praeter mortem? si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscaturignoscatur ed. R: ignoscat codd. (etiam E e coll. mea)? hoc vero multo acerbius multoquemultoque αEa: multo hm: est post -que add. B (in ras.) D, Zielinski, p. 212 durius. quodnequodne αm: quod βa: si quod h nos petimuspetimus cod. Gruteri: domi petimus cett. (domi ex l. 24 irrepsit) precibus acac α: et γ: om. β lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabisoppugnabis β, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi