Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario Cicero, Marcus Tullius
34 quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurusfuisset futurus β fuerit in qua fratres fuerunt? quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noveritnoverit Hansing: non noverit codd. qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti.
35 sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias—cum hoc est animi, tumcum... tum scripsi: quam... tam αa: quam... quam βhσ: quoniam... quoniam edV. etiam ingeni tui—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi