Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario Cicero, Marcus Tullius
19 mihi vero, CaesarCaesar β: om. αγ, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. quo modo autem tu de re publica bene meritus essesesses si γ, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisqueneque β cupientibus rem publicam salvamsalvam esse γ, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc meliormelior certe γ ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?
20 sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, LigarioLigario Cα: Ligarium βγ ex Africa exire an vobisvobis D1: nobis Cα (etiam A e coll. mea): vos D2BE (exire... Africam om. γ) in Africam non venire? poteramusne, inquies, cum senatus censuisset? si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo quitunc β noluit. reprehendo igitur? minime vero. neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi