Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Marcello

Pro M. Marcello

Pro M. Marcello Cicero, Marcus Tullius
1 diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. tantam enim mansuetudinem, tam inusitataminvisitatam Eberhard inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus praeterire nullo modonullo modo praet. β possum.
2 M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito non illius solumsolum illius γ sed etiam meammeam hoc loco hab. HBDE, post vocem Lγ, om. AV vocem et auctoritatem vobis etet vobis β rei publicae conservatamconservatam ac om. α ac restitutam puto. dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, cum videremcum viderem γ: om. αβ cum BDL: qui cum α: qui Eγ virum talem, cum in eadem causa in qua ego fuissetfuisset α: fuisse h: fuissem Bam, non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro veterevetere Vγ: veteri Hβ: om. A curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. ergo et mihi meaeet mihi meae k, ed. Cratand.: mihi et meae L: et mihi et meae cett. pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de re publicade re p. α: de omni re p. βγ sperandum quasi signum aliquod sustulisti.
1 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi