Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Marcello

Pro M. Marcello

Pro M. Marcello Cicero, Marcus Tullius
9 itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militumobstrepit clamor mil. (videntur add. V) et tub. soni AV videntur et tubarum sono. at vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens etet insolens α superba est, audimus aut legimusaut audimus γ, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus!
10 te vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur? parietes, me dius fidius, ut mihi videturvidentur HV m et Sacerdosi. 166, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus. equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offuditeffudit Dhm (in meum pectus se memoria effudit Madvig), quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam iamiam om. β ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi