Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Marcello

Pro M. Marcello

Pro M. Marcello Cicero, Marcus Tullius
3 intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibusomnibus Victorius: in omnibus codd., cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. ille quidem fructum omnis ante actae vitaevitae om. σ: aetatis h hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tumtum praeterea γ iudicio tuo gravissimo et maximo. ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.
4 estes H vero fortunatusfortun. αhm: fortun. ille βa cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illumipsum Ernesti ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem meritomerito α: ei merito βγ atque optimo iure contigit. quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo inin α: om. βγ laudis genere praestantior?
4 nullius tantum flumen est ingeni, nullanulla αhm: nulli DELa: nullius R. Klotz dicendi aut scribendi tanta vis, tantaquetantaque α: tanta βγ copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo etadfirmo et hoc β pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi