Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Marcello

Pro M. Marcello

Pro M. Marcello Cicero, Marcus Tullius
21 nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamentamen numquam β extenuaboextenuabo verbis γ, tua enim cautio nostra cautio est. quod siquod si H, Priscian. K. ii. pp. 181, 226: ut si cett. in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. sed quisnam est iste tam demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eoanne ex eo scripsi: axeneone ex H: anexeo ne V: an ex eone ex A: an ex eo γ: an ex hoc β numero qui una tecum fuerunt? non est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. an si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? qui? omnes enim qui fueruntqui superfuerunt hm aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi